monumenta.ch > Tertullianus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 23, 5
Si altera parte daemones sunt vel angeli, cur se alibi pro diis agere respondent? Nam sicut illi, qui dii habentur , daemones se dicere noluissent, si vere dii essent, scilicet, ne de maiestate se deponerent: ita et isti, quos directo daemones nostis, non auderent alibi pro diis agere, si aliqui omnino dii essent, quorum nominibus utuntur; vererentur enim abuti maiestate superiorum sine dubio et timendorum. Adeo nulla est divinitas ista quam tenetis, quia si esset, neque a daemoniis affectaretur , neque a diis negaretur.